# De succino. s. l 57

Severin Göbel, De succino. s. l, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/57

LIBER pinguitudine inficit ferrum & fragile facit. Eodem bitumine hi quos ligna deficiunt, cibos coquunt: caldaria, in quibus hyeme degunt vitam, calfaciunt, vrunt calcem. Mixto oleo tritus hic carbo emolliri potest, quo quidem agricolae vites oblinunt, quod vermes illarum oculos rodentes interficiat. Sunt autem duplices tales carbones, leues scilicet & rari, vt aquae nonnunquam innatent, propter terrę excoctionem. Hos Theophrastus γεώdeis dicit. Deinde sunt & graues, qui effodiuntur in agro Leodiensi, qui di cuntur λιθώδεις. Graeci ἄνθρακας vocant. Porrò omnes constant ex materia prorsus crassa terrestri, ita adusta, vt partes aëreae absumptae sint, & si quid oleosum ac pingue residuum, id non nisi sulfureum & nidorosum quiddam spirat. Verisimile autem est non simpliciter calido & sicco halitu, sed interuentu ignis subterranei inflammatum hoc bituminis genus nasci, quod non vno in loco videre est.

---

Severin Göbel, De succino. s. l. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_succino.
