Latin
6
Severin Göbel, De succino. s. l 6
Unproofread scanNot analysed yet
De quo admirando Dei beneficio, cum hoc tempore sit cogitandum, paucis Ecclesiae statum depingam in historia Succini, vt ostendam verum Physi ces studium, nihil esse aliud, quàm do CTEINARIAE DEO IN Succini enim, alse. goria series &ordo omnium earum rerum, quae in Ecclesia accidunt, nobis depingitur. Et, vt de lapsu ac restitutione humani generis primum dicam, tristissima est historia, vt &verissima, de lapsu primorum parentum: qui cum conditi fuissent ad imaginem Dei, quae in ipsorum mentibus, veluti viua effigies expressa fuit, &tanquam artificiosissima pictura omnibus nume ris absoluta, recedunt ab ista perfectione, &labuntur non tantum in sordes peccati, sed etiam in horrendas poenas. De huius pulcherrimae imaginis deformatione &maculis, quibus sapientia &beneficentia Dei est obscu rata, quid tristius cogitari potest?