# De succino. s. l 9

Severin Göbel, De succino. s. l, 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/9

Ingrediuntur itaque nudi mare, dum " adhuc feruet aestus, & fluctus interi"tum minantur: hauriuntque succinum „ exiguis reticulis lino textis & affixis „ ad anteriores longarum perticarum „ partes, quae furcarum instar ita didu„ctae sunt, vt fermè vlnam vnam pateant. Miserabile autem est, miserrimosi„stos officiarios etiam hyberno tempo„ re cogi ad functionis suae executionem: „ & nudos quidem mare ingredi, quod „ ideo fieri dicitur, ne vestitos mare suis „ procellis abripiat: quae certè natura „ fluctuum ijs in locis esse solet.

---

Severin Göbel, De succino. s. l. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_succino.
