Latin
1.1 to 1.2
Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis 1.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Datum est autem nobis ejusdem Protomartyris gratia, ut inter scribendas Vaticanae bibliothecae antiquitates, eamdem repererimus Severi epistolam integram in nullo detrimentum passam: quam (quod nesciamus ab alio editam )hic integram describere, ut egregium antiquitatis monumentum, dignum existimavimus; sic enim se habet: Sanctissimis ac beatissimis dominis, episcopis, presbyteris, diaconibus, et universe fraternitati, totius orbis terrarum, Severus episcopus misericordia Dei indigens et omnium ultimus, in Christo Redemptore nostro aeternam salatem. Intelligis consuetum hujus temporis symbolum catholicorum, qui ut se longe abesse a Pelagiana ingruente haeresi, se in ipso titulo gratia et misericordia Dei indigere profitentur. Sed ipsam reddamus epistolam: