# Epistola de Judaeis 1.13

Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis, Severi Episcopi Epistola De Judaeis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-majoricensis/epistola-de-judaeis/1.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-majoricensis/epistola-de-judaeis/1.13

Ruben quidam Judaeus a Domino, ut primogenitus omnium constitueretur, est electus: nam clamore sanctissimo laetificans corda multorum, absolvi se a vinculis Judaicae superstitionis deprecabatur: statimque primitivus Jacob factus, signum salutare suscepit; et inde nostris lateribus atque consiliis inhaerens, obstinatissimam cunctorum duritiem nobiscum increpat. Triduum (ni fallor) emensum est, ex quo nostri in oratione, et Judaei in perfidia perstitere. Post haec venit Theodorus, multitudinis suae agmine circumseptus, ad locum, in quo soli synagogae parietes (qui post haec credentibus Judaeis sunt subversi) superesse videbantur: ad quem locum Christianorum pariter multitudo convenit. Ibi Theodorus cum audacter de lege disserens, omnia quae objiciebantur, irrideret atque perverteret: populus Christianus videns quod verbis superari non posset humanis, auxilium de coelo imploravit. Omnes itaque pariter clamantes, cum summo unitae vocis fragore dixerunt: Theodore, crede in Christum. Mira indulgentissimi Domini misericordia, adhuc parva petebantur, et majora concesserat. Immo non mirum est de omnipotente miraculum. Ipse etenim virtutem clamoris hujus in auribus Judaeorum commutavit, qui olim effecit, ut quatuor leprosi regis Syriae (IV Reg. vii), qui Samariam obsederat, castris potirentur, et qui per Gedeon Madianitarum agmina conturbavit, deditque trecentis ejus viris ingentem sine labore victoriam (Jud. vii), efficiens per terrorem, ut mutuis multitudo vulneribus prosterneretur. Ita et nunc ista vox longe aliter a circumstantibus Judaeis suscepta est, quam a nostris immittebatur: omnes enim putaverunt dictum: Theodorus credidit. Itaque existimantes principem perfidiae suae ad Christi fidem fuisse conversum; cuncti pariter trepidi, ubi timor non erat, terrebantur: mulieres eorum, sparsis crinibus, occurrentes cum ferali ululatu nomen Theodori, repetitis vocibus, accusabant, dicentes: O Theodore, quid fecisti? Viri autem, alii ad devios salius et fixuras montium confugere: alii per ipsius oppidi angiportus discurrebant, locum in quo delitescerent, invenire cupientes.

---

Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp369/tmp369/tmp369.tmp369.opp-lat1.xml.
