Latin
Severi Episcopi Epistola De Judaeis
Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis 1.14
Unproofread scanNot analysed yet
Ipse Theodorus stupore perculsus, divinam sententiam in plebe sua cernebat impleri. Fugit impius, nemine persequente (Prov. xxviii); sed tamen non nemine: persequebatur enim eos ille leo terribilis, qui de synagogae loco (sicut Theodoro fuerat revelatum) per monachos rugitum emiserat, quo resistentes tremefecit inimicos. Stabat igitur Theodorus in loco prorsus eodem, quo ei pridem per somnium terror fuerat leonis injectus: et cum causam tantae trepidationis inquireret, et nomen solummodo nostri leonis audiret, nullam illic (sicut ferebatur) feritatem videns, tantum psallentes monachos intuebatur; et ab omni suorum multitudine destitutus, atque elabi parans, etiam ipse pedum viam prospiciebat: quem cum horribili formidine apprehensum, non solum colore vultus, verum etiam vocis officio destitutum Ruben ille sanctissimus aspexisset, propere accedit, et trementem blando sermone compellans, ad Christi fidem cohortabatur; atque ingerens ei pro suffragio metus suae credulitatis exemplum, domus figurae, ad quam pavore leonis confugeret, quodammodo satisfacere videbatur.