# Epistola de Judaeis 1.16

Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis, Severi Episcopi Epistola De Judaeis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-majoricensis/epistola-de-judaeis/1.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-majoricensis/epistola-de-judaeis/1.16

Perrexit igitur Theodorus ad atrium suum quolibet officio nostrorum laetus, tamen anxietate non penitus carens. Nam licet in domum Ruben per promissionem suam jam veniretur, ingressus tamen et tunc trepidus erat, quia nondum ad propinquam venerat, quae eum post triduum materno suscepit sinu, et ab omni perturbatione trepidationis absolvit. Nos autem ad ecclesiam cum hymnis ex more perreximus. Benedictus est pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui dedit capiti nostro aquam, et oculis nostris fontem lacrymarum, ut ploraremus vulneratos populi nostri (Jerem. Thren. i).

---

Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp369/tmp369/tmp369.tmp369.opp-lat1.xml.
