Latin
Severi Episcopi Epistola De Judaeis
Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis 1.17
Unproofread scanNot analysed yet
Peractis siquidem mysteriis, ecclesia egressi, non minimam in occursum nostrum Judaeorum multitudinem convenisse inspeximus. Omnes unanimiter deprecabantur, ut Christi characterem a me, licet indigno pastore, susciperent. Reversi itaque ad ecclesiam, et toto corde Domino gratias referentes, illico in frontibus eorum signum salutis impluximus. Quae autem cum bis qui ad silvas sive ad antra confugerant, Christi virtute gesta sint, quae lingua effabitur? praesertim cum unusquisque eorum propriam conversionis suae habeat historiam. Sicut itaque impossibile nobis est, omnia dicere; sic ingratum, cuncta praeterire. Quapropter unum Christi miraculum, quod tum a Fidelibus probatissimisque viris comperimus, precibus vestris adjutus evolvam.