# Epistola de Judaeis 1.18

Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis, Severi Episcopi Epistola De Judaeis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-majoricensis/epistola-de-judaeis/1.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-majoricensis/epistola-de-judaeis/1.18

Duo quidam primarii Judaeorum, Meletius Theodori frater, et Innocentius, qui Hispaniarum cladem nuper effugiens, cum famulis suis ad hanc insulam venerat (sicut nunc ipsi etiam cum sacramentorum terribili interpositione confirmant), ad unam speluncam vel potius rupem convenerunt, associando se duobus quibusdam Judaeis humili loco ortis, qui istos communis fugae principe, legerant. Igitur cum in loco eorum trepidi anhelantesque paululum resedissent, duos illos, qui aetate alacres et audaces erant, explorandi gratia ad oppidum remittentes, soli derelicti sunt ibi. Tunc prior Meletius: Quid est (inquit), frater, quod verbum (sicut docet religio nostra) blasphemium avellere a corde meo nequeo? Ex quo enim fratrem meum conversum fuisse Christianorum populus inclamavit, nihil aliud mihi in corde suggeritur, nisi hoc verbum, mibi usque ad hunc diem penitus ignoratum, Christe, in nomine tuo· Quanto magis pulsare boc ab animo meo nitor, tanto violentius tenaciusque inhaerescit. Ad haec Innocentius: Non (inquit) frustra hic sermo, quem cortuum (ut apud cunctos probatissimum est) antea nec cogitavit, nec umquam protulit, hic praesertim menti tuae (ut asseris) tam violenter insertus est, hoc ex Deo esse arbitror. Verumtamen elabora, obsecro, et fabulis bis declinatis, interpellationem molestae cogitationis expelle. Tunc Meletius ita obstrepere, et confusis clamoribus personare coepit, ut eum cum sua mente luctari, non solum milibus vultus, sed etiam lotius corporis indicio Innocentius cerneret, quod posteaquam ne parum quidem proficere intellexit, et adjecit etiam illud, ut verba quaedam profana et turpia loqueretur, et nunc naribus corrugatis, aerem sorbens inhonestos strepitus promeret, nunc foetidis risibus cachinnaretur: sed baec ab animo ejus nomen Christi exstinguere nequivit insania, quia jam cunctas ejus medullas sanitatis ignis pervaserat. Quid ergo (inquit), Innocenti frater? in contrarium verba ista vertuntur: abolitionem mibi nominis Christi, nec scurrilitate verborum, nec ipsis possunt obscoeni sonitus extorquere blasphemiis: aliud siquidem, mibi reddi [Forte mihi crede], sentio, quod cordis mei auribus, quae frustra obstruere nitor, Christi nomen ingerere, incessabili clamore non desinit. His Meletii verbis talia Innocentius retulit: Fratrem tuum Theodorum, doctrina, honore et aetate majorem, ad Christi fidem conversum, bis auribus audientibus, plebs Christiana testata est: poteritne fieri, ut etiam tu germani constrictus exemplo religionem Judaicam deseras? Quid ergo in hac terribili solitudine diutius tempus terimus? quamdiu etiam inopia victus laborare poterimus? Quid causae est, ut fame tabescamus, arescamus siti, obrigescamus algore? ad postremum (quod jam patimur) nostae hujus solitudinis horribili teneamur silentio? Numquid latronum vincula, numquid barbarorum gladios fugimus? numquid sanguinem nostrum plebs tanta misericors, quam pro nobis fiere conspeximus, concupiscit? recordemur, obsecro, quem umquam laeserit vi nostrorum, vel saltem irrogaverit injuriam, revertamur ad innoxios, quos in nullo laesimus inimicus; et quod Deo placuerit, fiat.

---

Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp369/tmp369/tmp369.tmp369.opp-lat1.xml.
