# Epistola de Judaeis 1.22

Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis, Severi Episcopi Epistola De Judaeis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-majoricensis/epistola-de-judaeis/1.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-majoricensis/epistola-de-judaeis/1.22

Caecilianus autem cum esset Judaeorum pater, habito cum Florino fratre suo aeque Judaeorum patre seniore consilio, hujusmodi (sicut agnovimus) verbis synagogam adorsus est: Ego (inquit) cum sim In honore synagogae post Theodorum primus, non sicut juvenis Galilaeus, cunctos quasi trepidus consulo, contestorque; sed potius adhortor atque commoneo, denuntians, ut errore pravi itineris derelicto (si fieri potest), omnes pariter ad fidem Ecclesiasticam concurramus. Quod si vos ad Christum tanta virtus non attrahit; ego certe et Florinus frater meus, sicut recusantibus vobis tantam salutem vim inferre non possumus, ita nos cum universa domo nostra religionis hujus, quam astruere non valemus, ludibria· deserentes, Christianorum numero fideique sociabimur; qui numquam utique innumerabilibus Scripturarum testimoniis non solum te, frater Theodore, qui peritior reliquis videris, sed etiam cunctos convincerent, nisi veritatem, quae vinci non potest, sectarentur. Tali Caecilianum sensu plebem suam affatum coni perimus, Judaeorum eadem die ad fidem Christi cum ipso concurrentes cum ineffabili exsultatione suscepimus.

---

Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp369/tmp369/tmp369.tmp369.opp-lat1.xml.
