# Epistola de Judaeis 1.23

Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis, Severi Episcopi Epistola De Judaeis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-majoricensis/epistola-de-judaeis/1.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-majoricensis/epistola-de-judaeis/1.23

Prodigia sane, quae de coelo tunc facta sunt, sicut eloqui digne non adeam [Forte addam], silere non audeo. Hora circiter septima missam dominicam solemniter coepimus celebrare: nam dum nos advenientes ad Christi fidem Judaeos vel exhortamur, vel annotamus (siquidem nomina eorum scripsimus), populus autem tanti gaudii epulis saginatus carnalium non meminisset escarum, pars diei major excurrerat. Cum igitur in ecclesia, quae paululum a civitate sequestri in loco sita est, in qua sancti martyris Stephani nuper reconditae reliquiae conquiescunt, nobiscum pariter plebs universa Missam opperiebatur; duo quidem monachi, quos Dominus testes suorum miraculorum praeelegit, in campo qui ante fores ecclesiae protenditur, in herbis accubabant. Vir autem honoratus, Julius nomine, cum alio quodam de civitate ecclesiam petens, cum per ipsos praeterire coepisset, respondente [Al. respiciente] uno ex monachis (viso mirabili signo) conturba tus, confusum emisit clamorem; conversusque ad se, protensa manu, quae verbo explicare non poterat, quid videret ostendit. Erat globus quidam candidissimi luminis, proceritate sui staturam quasi hominis adaequans, instar vasculorum quae vulgo Orcae appellantur, tantae vero claritatis et fulgoris, ut visum fuit, quod fratri qui id prior notavit (sicut ipso referente cognovimus) sol decidere videretur. Hoc sicut istis visum est, quasi trans basilicam, in qua universus nobiscum populus consederat, tento lapsu demittebatur; verum ita propinquum putavere, ut se idem frater stupore percitus cursu praeriperet, existimans id post basilicam decidisse: sed ab illo retractus fratre, gressum inhibuit: ille enim ita quidem etiam sibi visum, tamen longius fuisse non quasi certus, sed ut aestimans, astruebat. Mulieres autem quaedam tunc Judaeae, inter quas matrona Meletii illius, cujus supra mentio habita est, de caenaculo perspicientes, ita sibi id ipsum visum affirmabant, quasi supra basilicam decidisset. Verum boc, utrum Angelus, an ipse Stephanus, quod visum est, fuerit, incertum est.

---

Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp369/tmp369/tmp369.tmp369.opp-lat1.xml.
