Latin
Severi Episcopi Epistola De Judaeis
Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis 1.25
Unproofread scanNot analysed yet
Sequenti igitur die summa omnium exspectatio, ut Theodorus sponsioni suae satisfaceret, admonebat: qui cum justis (quantum videbatur) allegationibus cunctorum vola crederet differenda, dicens matronam prius suam, quam in Majoricensi reliquisset insula, huc se velle [deducere; ne forte, si absque consensu suo virum suum conversum fuisse agnovisset (sicut solet), pertinax perfidia esset, persuasione matris praecipue suae, quae adhuc supererat, et consiliis dementata, et a conjugio viri religione discederet. Cum haec Theodorus Christianis jam acquiescentibus propalasset: Judaeis, qui conversi fuerant, acerrima commotione resistentibus, amputata dilationis mora, ad matris propinquae sinum festivus ipse, ut in somnis viderat, convolavit. Post quem omnis, tamquam remoto obice, ad Ecclesiam synagoga confluxit. Mirum dictu, inveterati illius legis doctores sine ulla altercatione verborum, sine ullo Scripturarum certamine crediderunt; tantum percunctati, an vellent fidem Christi suscipere: credere se iu Christo, et Christianos fieri cupere profitebantur. Centum quidam et duos (ut asserunt) aetatis atque perfidiae suae habens annos, sine trium commutatione verborum, spe futurae vitae alacer, decrepitus, optare se ut in fine temporum suorum per fidem Christi ad spiritualem reverteretur infantiam; nobisque putrefacta jam senio membra, ut quantocius per baptismum regeneraretur, ingessit.