# Epistola de Judaeis 1.26

Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis, Severi Episcopi Epistola De Judaeis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-majoricensis/epistola-de-judaeis/1.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-majoricensis/epistola-de-judaeis/1.26

Fuerunt quidam Judaei, qui praetereuntes, illuc appulsi, opportunitatem temporis atque ventorum aucupabantur: qui, navigandi concessa opportunitate, credere maluerunt. Tres igitur tantum feminas, sed nobilissimas Judaeorum, ad virtutis suae gloriam dilatandam, in perfidiae sum Christus permanere aliquantulum passus est. Arthemisia siquidem Lectorii [ Ms. Lettorii], qui nuper hanc provinciam texit, et nunc Comes esse dicitur, filia, conjugis Meletii conversione commota, cum una ferme amica et nutrice et paucis ancillis domum viri sui deserens, ad quamdam speluncam, licet in vinea, tamen remotiore paululum loco sita, oblita femineae infirmitatis evasit. Erat in ea parvum novumque torcular, lacusque novus factus figuram quodammodo gerere credentis populi videbatur: non enim istos sicut utres veteres, sed sicut novos lacus mustum novi Testamenti recepisse, et credimus, et videmus. In eo igitur loco cum per biduum matrona a viro suo offensa inexorabilis permansisset; ut primum tertia dies illuxit, famulae aquam haurire imperavit: quam cum odore et sapore mellis dulcedinem referre sensissel, primo quidem ministra succensere coepit; et cur in eodem urceo mel injecisset, indignans, inquirebat: postquam autem, ut quasi negantem convinceret, ad lacum pergit, de quo paululum concavis manibus hauriens, reperit aquam, qua per biduum usa fuerat, in mellis suavissimi versam dulcedinem. Advocans itaque cunctas quae aderant, ut gustarent rogat, ne forte fallax sapor in faucibus tantum ipsius suavitatem mentiretur. Omnes gustantes, mira oblectatione affectae sunt, ut non aquam mellis sapore delibutam, sed mei sincerissimum, solum aquae similitudinem censerent. Stupore igitur percitae, dum ad civitatem reverti parantur, curiosius agentes, etiam rorem qui in herbis plurimis erat, degustatum similem repererunt. Pergens itaque ad civitatem matrona memorata, haec marito retulit, et per cum omnibus indicavit; statimque ad Christi fidem sine reluctatione consensit.

---

Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp369/tmp369/tmp369.tmp369.opp-lat1.xml.
