Latin
Severi Episcopi Epistola De Judaeis
Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis 1.4
Unproofread scanNot analysed yet
Namque diebus pene istis, quibus ego tanti sacerdotii nomen, licet indignus, adeptus sum: presbyter quidam sanctitate praecipuus, a Hierosolyma veniens, Magonae non longo tempore moratus est, qui postquam transvehi ad Hispanias, sicut desiderabit, nequivit, remeare ad Africam denuo statuit. Erat enim Hispania obsessa hoc tempore a Gothis, quod suo loco est demonstratum: et hic presbyter Hispanus erat Orosius. Sed pergit: Tunc beati Stephani reliquias, quae nuper revelatae sunt, cum ad Hispanias portare constituisset: ipsas, sine dubio martyre inspirante, in memorati oppidi ecclesia collocavit. Quo facto, protinus ille ignis, quem Dominus venit mittere in terram, et quem valde ardere cupit, charitate ejus accensus est (Luc. xii). Statim siquidem tepor noster incaluit, et factum est cor nostrum (sicut scriptum est [Luc. xxiv]) ardens in via. Tunc enim ille in fide jam ardebat zelus, tunc spe salvandae multitudinis erigebat. Denique statim intercisa sunt etiam salvationis officia, et non solum familiaritatis consuetudo divulsa, sed etiam noxia inveterata; species charitalis ad odium temporale, sed pro aeternae salutis amore translata est. In omnibus plateis adversus Judaeos pugnae legis, in omnibus domibus fidei praelia gerebantur.