# Epistola de Judaeis 1.5

Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis, Severi Episcopi Epistola De Judaeis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-majoricensis/epistola-de-judaeis/1.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-majoricensis/epistola-de-judaeis/1.5

Judaerum populus maxime cujusdam Theodori auctoritate et potentia nitebatur, qui non solum inter Judaeos, verum etiam inter Christianos ejusdem oppidi et sensu et honore saeculi praecipuus erat: siquidem apud illos legis doctor, et ( ut ipsorum utar verbo) pater patrum fuit; in civitate autem cunctis Curiae muniis exsolutus et Defensor jam exstiterat, et jam nunc patronus municipium habetat. Christiani autem ut corde, Ita etiam et viribus humiles, sed veritatis robore superiores, patroni Stephani patrocinium deprecabantur: donec utrique exercilus, cum jam diem certaminis condixissent, datis tunc induciis discesserunt, Judeis id magnopere exspectantibus, ut scilicet Theodorus, in cujus se omnis synagoga viribus acclinabat, ex Majoricense insula reverteretur, ad quam, forte visenda; possessionis gratia, perrexerat. Qui quidem, statim ut ad cum missa legatio est, remeans, auctoritate sua multos terruit, sed non exstinxit, sed consopivit contentionis incendium: majore siquidem illico exardescens violentia, etiam vicinum oppidum fidei flamma corripuit. Et ut illud Salomonis impleretur: Frater fratrem adjuvatis exsultabitur sicut civitas firma et alta ( Prov. xviii); statuerunt multi famuli Christi, laborem itineris minime recusantes, cunctas animi vires huic bello tradere.

---

Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp369/tmp369/tmp369.tmp369.opp-lat1.xml.
