Latin
Lines 9.386-9.407
Severus Malacitanus, In Evangelia librorum fragmenta 9.386-407
Not analysed yet
Addit ad haec dominus dicens: "respondite, docti:
Cuius est filius(==FI-LI-US) Christus, quem scire fatetis?"
Illi nolentes superi memorare, fuisse
Dauid dixerunt. quos uere confutat ipse:
"Et Dauid quomodo(==QVO-MO-DO+) dominum praedixit haberi
Ipse suum miti modulans insignia cantu?
Induxit superum mirantem munera gentis,
Quae sibi misit ibi Christum cum corpore caelum
Transgressum, que<m> nulla orbis uicere nefanda
Mortalem indutum totum, quem dextra locatum
Hortatur residere polo, dum ponit iniquos
Substratos homini, quem sic dilexit in orbe.
Ergo si iustus dominum praedixit haberi
Ipse suum Christum, (==QVO-MO-DO+) sit filius eius?"
Quod uerbum stolidos docuit iustisque suasit(==SUASIT)
Stare gradu uero nec iurgia uana mouere.
Quae tractata nocent, prosunt confota quiete.
Nam quaerit superum fallax creditque benignus
Ex sese capiens leuiter documenta su[perna:
Mens regit ut corpus uerbumque ut cun[
Spiritus ut pascit, superus sic omnia uerbo
Perficit ipse colens, flatu reparante gu[bernans.