Latin
Lines 9.94-9.137
Severus Malacitanus, In Evangelia librorum fragmenta 9.94-137
Not analysed yet
Bethaniam post haec uenit iustissimus auctor
Discipulisque simul mansit; lucique futura
Pergens sic urbem coepit perquirere cibum(==CI+BUM),
Et petiit caricem, quae sola stabat, et hic tum,
Cum non inuenit fructum (nec tempus erat nam),
Siccauit uerbo florentes arbore ramos
"Ex te" sic dicens "foetus non creuerit umquam!"
Quae uerbo citius demum siccata remansit.
Quod cum uiderunt, pauidi coepere ministri
Laudare aeternum <uerbum>, quod cuncta peregit.
Hoc quoque tractanti praebet documenta decora,
Quod signo fecit, qui sciuit cuncta priora.
Tempore non apto fructum perquirere coepit
Ostendens maius sese perficere(==PERFI+CE-RE) uelle,
Quo cunctos doceat clementia numina sancta.
Nam ficus fuit ista, prius quae stabat in horto
Regis iussa gerens, ne sumat primus; et illum
Forma repens quoniam legi succumbere fecit
Et foliis caelare sua iam turpia menbra,
Haec post porrexit supero querente(==QVE+RENTE) peremptum,
Nunc ideo damnata suum dimisit honorem.
Quae male praestiterat fructum foliaque priora
A Christo siccata docet, quod cuncta reformat
Primitias scelerum sumens (quae fecit iniquus
Sic suadens homini legem calcare supernam)
Euoluens sceleri mortalia corda subacta.
Ast alii credunt Christum siccasse, suapte
Vt doceat se posse feros damnare, quod illi
Credebant Christum solum perficere(==PERFI+CE-RE), nolle
Et punire malos: "hominem non perdit, eo quod
Ipse deus dixit semet concedere cuncta."
Atque ideo fecit: uoluit(==VOLUIT) cohibere rapacem,
Ne se perdat amens(==A-MENS) prodens per lucra magistrum
Cognoscens ipsum posse et damnare nefandos
Ex ipsis rebus seseque recolligat ardens.
Vt medicus, hominum custos, sanare uolutans
Occulta quos pestis agit, pernosse praetemptat(==PRA: ETEMPTAT)
Menbrorum positus, solitamque adhibere medelam
Vestigat pecudum quidquid sic possidet artus
Ceu mortale genus, et uiscera uiua recludens
Porcorum morte uitam languentibus affert:
Debile sic Christus proprii cum cepit inopsque
Discipuli, uoluit(==VOLUIT) damnata sub arbore firmum
Efficere ramosque ideo sine crimine siccat.