Latin
Dialog 1, Chapter 1
Severus, Sulpicius, Dialogi 1.1.5
Unproofread scanNot analysed yet
qui etsi mihi parum cognitus est, pro eo tamen, quod tibi est carissimus, non potest mihi non esse carus, maxime cum ex Martini sit disciplina. neque grauabor quamlibet conserte uobiscum, ut poscitis, fabulari, quippe cum propter hoc uenerim, ut me huius Sulpicii mei —me autem utraque manu conplectebatur —desiderio etiam uerbosus inpenderem.