Latin
1.15.1 to 1.15.2
Severus, Sulpicius, Dialogi 1.15.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ne cui autem hoc incredibile forte uideatur, maiora memorabo. fides Christi adest me nihil fingere, neque incertis auctoribus uulgata narrabo, sed quae mihi per fideles uiros conperta sunt, explicabo. habitant plerique in eremo sine ullis tabernaculis, quos anachoretas uocant. uiuunt herbarum radicibus: nullo umquam certo loco consistunt, ne ab hominibus uisitentur frequenter: quas nox coegerit, sedes habent.