Latin
Dialog 1, Chapter 2
Severus, Sulpicius, Dialogi 1.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
age ergo, quia et secreti inter nos nec occupati sumus et sermoni tuo uacare debemus, edisseras nobis uelim omnem tuae peregrinationis historiam, qualiter in Oriente fides Christi floreat ,quae sit sanctorum quies, quae instituta monachorum, quantisque signis ac uirtutibus in semis suis Christus operetur. nam certe, quia in his regionibus inter ista quae uiuimus ipsa nobis uita fastidio est, libenter ex te audiemus, si uel in eremo uiuere Christianis licet. Ad haec Postumianus, faciam, inquit, ut desiderare te uideo.