Latin
1.2.5 to 1.2.6
Severus, Sulpicius, Dialogi 1.2.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
me autem haec tacitis cogitationibus reuoluentem admodum dolor iste conpugit, paene nos sapientis et religiosi uiri amicitia destitutos. uerum haec, quae maeroris plena sunt, relinquamus: te potius, ut dudum spoponderas, audiamus. Ita, inquit, fiat, Postumianus. quod cum dixisset, paululum omnes conticuimus: dein cilicium, cui insederat, ad me propius admouit adque ita exorsus est.