# Dialogi 1.24.3-5

Severus, Dialogi, 1.24.3 to 1.24.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.24.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.24.3

iste in medio coetu et conuersatione populorum, inter clericos dissidentes, inter episcopos saeuientes, cum fere cotidianis scandalis hinc adque inde premeretur, inexpugnabili tamen aduersus omnia uirtute fundatus stetit et tanta operatus est, quanta ne illi quidem, quos ante audiuimus esse in eremo uel fuisse, fecerunt. ac si illi paria fecissent, quia iudex tam esset iniustus, ut non istum esse potiorem merito iudicaret? puta enim istum fuisse militem, qui pugnauerit in iniquo loco et tamen uictor euaserit, illos autem aeque conpone militibus, sed qui ex aequo loco aut etiam de superiore certauerint. quid ergo? etsi omnium una uictoria est, non potest omnium esse par gloria. tamen cum praeclara retuleris, a nemine retulisti mortuum suscitatum: quo uno utique necesse est confiteri Martino neminem conferendum.

---

Severus, Sulpicius, Dialogi, ed. Karl Halm. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0270/stoa003/stoa0270.stoa003.opp-lat2.xml.
