Latin
Dialog 1, Chapter 26
Severus, Sulpicius, Dialogi 1.26.8
Unproofread scanNot analysed yet
At ego, inquam, arbitror rectius istud a Gallo esse poscendum, quippe qui plura nouerit —neque enim ignorare potuit magistri facta discipulus —et qui non; inmerito istam uicem non solum Martino, sed etiam nobis debeat, quia ego iam librum edidi, tu hactenus Orientalium gesta memorasti: istam demum necessarii sermonis historiam Gallus euoluat, quia, ut dixi, et nobis debet loquendi uicem et Martino suo, credo, praestabit, ut non grauate illius facta commemoret.