# Dialogi 1.3

Severus, Dialogi, Dialog 1, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.3

Ante hoc triennium, quo tempore tibi, Sulpici, hinc abiens ualedixi, ubi Narbone nauem soluimus, quinto die portum Africae intrauimus: adeo prospera Dei nutu nauigatio fuit. libuit animo adire Carthaginem, loca uisitare sanctorum et praecipue ad sepulchrum Cypriani martyris adorare. quinto decimo die ad portum regressi prouectique in altum, Alexandriam petentes, reluctante austro paene in Syrten inlati sumus: quod prouidi nautae cauentes iactis nauem anchoris sistunt. sub oculis autem terra continens erat, in quam scaphis egressi cum uacua humano cultu omnia cerneremus, ego studiosius explorandorum locorum gratia longius processi. tribus fere a litore milibus paruum tugurium inter harenas conspicio, cuius tectum, sicut Salustius ait, quasi carina nauis erat, contiguum terrae, satis firmis tabulatis constratum, non quod ibi uis imbrium ulla timeatur — fuisse autem illic pluuiam, ne quando quidem auditum est —, sed quod uentorum ea uis est, ut si quando uel clementiore caelo aliquantulus spirare flatus coeperit, maius in illis terris quam in ullo mari naufragium sit. nulla ibi germina, sata nulla proueniunt, quippe instabili loco arentibus harenis ad omnem motum uentorum cedentibus. uerum ubi auersa quaedam a mari promuntoria uentis resistunt, terra aliquantulum solidior herbam raram adque hispidam gignit: ea ouibus pabulum est satis utile. incolae lacte uiuunt: qui autem sollertiores sunt uel, ut ita dixerim, ditiores, hordeacio pane utuntur. ea ibi sola messis est, quae celeritate prouentus per naturam soli saeuientium uentorum casus euadere solet: quippe fertur a die iacti seminis tricensimo die maturescere. consistere autem ibi homines non alia ratio facit, quam quod omnes a tributo liberi sunt. extrema siquidem Cyrenorum ora est, deserto illi contigua, quod inter Aegyptum et Africam interiacet, per quod olim Cato Caesarem fugiens duxit exercitum.

---

Severus, Sulpicius, Dialogi, ed. Karl Halm. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0270/stoa003/stoa0270.stoa003.opp-lat2.xml.
