Latin
1.9.1 to 1.9.4
Severus, Sulpicius, Dialogi 1.9.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterum de familiaritatibus uirginum et monachorum adque etiam clericorum quam uera, quam fortia disputauit! unde a quibusdam, quos nominare nolo, dicitur non amari. nam sicut Belgicus noster irascitur, edacitatis nimiae nos notatos, ita illi fremere dicuntur, cum in illo opusculo scriptum legunt: caelibem spernit uirgo germanum, fratrem quaerit extraneum. Ad haec ego, nimium, inquam, Galle, progrederis: caue ne et te aliquis, qui haec agnoscat, exaudiat teque una cum Hieronymo incipiat non amare. nam quia scolasticus es, non inmerito te uersu comici illius admonebo: obsequium amicos, ueritas odium parit. tua nobis potius, ut coeperas, Postumiane, repetatur orientalis oratio. Ego, inquit, ut dicere institueram, apud Hieronymum sex mensibus fui: cui iugis aduersum malos pugna perpetuumque certamen conciuit odia perditorum. oderunt eum haeretici, quia eos inpugnare non desinit, oderunt eum clerici, quia uitam eorum insectatur et crimina: