Latin
Dialog 2, Chapter 11
Severus, Sulpicius, Dialogi 2.11.2
Unproofread scanNot analysed yet
adit ergo Martinum fortis eremita et quid haberet animi confitetur. ille uero uehementer abnuere, feminam uiro rursus, iam monacho, non marito, incongrua ratione misceri. postremo cum miles insisteret, adfirmans nihil hoc proposito esse nociturum :se solo coniugis uti uelle solacio, porro ne rursus se in sua reuoluerent, non esse metuendum: se esse militem Christi, illam quoque in eadem militiae sacramenta iurasse: pateretur episcopus sanctos et sexum suum fidei merito nescientes pariter militare.