Latin
Dialog 2, Chapter 9
Severus, Sulpicius, Dialogi 2.9.5
Unproofread scanNot analysed yet
hoc illud fuit tempus, quo inter medias flammas positus non sensit incendium ,quod mihi non arbitror esse referendum, quia hoc plenius iste Sulpicius, licet in libro suo praeteritum, in epistula tamen postea, quam ad Eusebium, tunc presbyterum, modo episcopum fecit, exposuit: quam tu, Postumiane, aut credo legisti, aut si incognita tibi est, cum libuerit, in promptu ex illo armario habes: nos ab illo omissa referemus.