Latin
3.1.4 to 3.1.8
Severus, Sulpicius, Dialogi 3.1.4-8
Unproofread scanNot analysed yet
et post paululum ingreditur presbyter Aetherius cum Calupione diacono et Amatore subdiacono: postremus Aurelius presbyter, dulcissimus meus, longiore uia ueniens anhelus occurrit. Quid, inquam, tam subito et insperati tam ex diuersis regionibus tam mane concurritis? Nos, inquiunt, hesterno cognouimus, Gallum istum per totum diem Martini narrasse uirtutes, et reliqua in hodiernum diem, quia nox oppresserat, distulisse: propterea maturauimus frequens auditorium facere de tanta materia locuturo. interea nuntiatur multos saecularium stare pro foribus, nec ingredi audentes, sed ut admitterentur rogantes. tum Aper, nequaquam, inquit, istos nobis admisceri conuenit, quia ad audiendum curiositate potius quam religione uenerunt. confusus ego illorum uice, quos non admittendos esse censebat, aegre tandem obtinui, ut Eucherium ex uicariis et Celsum admitterent consularem, ceteri sunt repulsi. tum Gallum media in sede conponimus: qui cum diu nobili sua uerecundia silentium tenuisset, tandem ita exorsus est.