Latin
3.15.1 to 3.15.8
Severus, Sulpicius, Dialogi 3.15.1-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quodam itidem die, dum in area, quae parua admodum tabemaculum illius ambiebat, in illo suo, quod nostis omnes, sedili ligneo resedisset, uidit duos daemones in excelsa illa, quae monasterio supereminet, rupe consistere ,inde alacres ac laetos uocem istiusmodi adhortationis emittere. :heia te Brictio, heia te Brictio. credo cernebant miserum eminus propinquantem, conscii quantam illi rabiem spiritus suscitassent. nec mora, Brictio furibundus inrupit: ibi plenus insaniae euomit in Martinum mille conuicia. obiurga. tus enim pridie ab eo fuerat, cur, qui nihil umquam ante clericatum quippe qui in monasterio ab ipso Martino nutritus habuisset, equos aleret, mancipia conpararet. nam illo tempore arguebatur a multis non solum pueros barbaros, sed etiam puellas scitis uultibus coemisse. quibus rebus infelicissimus insano felle commotus et, ut credo, praecipue daemonum illorum agitatus instinctu, Martinum ita adgressus est, ut uix manibus temperaret, cum quidem sanctus uultu placido, mente tranquilla infelicis amentiam per mitia uerba cohiberet.