Latin
3.4.1 to 3.4.3
Severus, Sulpicius, Dialogi 3.4.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Auitiani quondam comitis noueratis barbaram nimis et ultra omnia cruentam feritatem. hic rabido spiritu ingressus Turonum ciuitatem, sequentibus eum miserabili facie ordinibus catenatis, diuersa perdendis parari iubet genera poenarum, disponit postero die adtonita ciuitate ad opus triste procedere. quod ubi Martino conpertum est, solus paulo ante mediam noctem ad praetorium bestiae illius tendit sed cum profundae noctis silentio quiescentibus cunctis nullus foribus obseratis pateret ingressus, ante limina cruenta prosternitur. interea Auitianus graui somno sepultus angelo ingruente percellitur: seruus, inquit, Dei ad tua limina iacet et tu quiescis? qua ille uoce percepta lecto suo turbatus excutitur, conuocatisque semis trepidus exclamat, Martinam esse pro foribus: irent protinus, claustra reserarent, ne Dei seruus pateretur iniuriam.