Latin
3.4.5 to 3.4.7
Severus, Sulpicius, Dialogi 3.4.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
tardantibus seruis ipse usque ad limina exteriora progreditur: ibi Martinum ut senserat deprehendit. perculsus miser tantae uirtutis manifestatione, quid, inquit, mihi hoc, domine, fecisti ? nihil te loqui necesse est: scio quid desideres, uideo quid requiras :discede quantocius, ne me ob iniuriam tuam caelestis ira consumat: satis soluerim hucusque poenarum. crede quia non leuiter apud me actum est, ut ipse procederem. post discessum autem sancti aduocat officiales suos, iubet omnes custodias relaxari et mox ipse proficiscitur. ita fugato Auitiano laetata est ciuitas et liberata.