# Dialogi 3.4.5-7

Severus, Dialogi, 3.4.5 to 3.4.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/3.4.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/3.4.5

tardantibus seruis ipse usque ad limina exteriora progreditur: ibi Martinum ut senserat deprehendit. perculsus miser tantae uirtutis manifestatione, quid, inquit, mihi hoc, domine, fecisti ? nihil te loqui necesse est: scio quid desideres, uideo quid requiras : discede quantocius, ne me ob iniuriam tuam caelestis ira consumat: satis soluerim hucusque poenarum. crede quia non leuiter apud me actum est, ut ipse procederem. post discessum autem sancti aduocat officiales suos, iubet omnes custodias relaxari et mox ipse proficiscitur. ita fugato Auitiano laetata est ciuitas et liberata.

---

Severus, Sulpicius, Dialogi, ed. Karl Halm. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0270/stoa003/stoa0270.stoa003.opp-lat2.xml.
