Latin
Dialog 3, Chapter 9
Severus, Sulpicius, Dialogi 3.9
Unproofread scanNot analysed yet
Aliam eius non dissimilem in simili opere uirtutem Refrigerio adstipulante perhibebo. columnam immensae molis, cui idolum superstabat, parabat euertere, sed nulla erat facultas, qua id daretur effectui: tum ad orationem suo more conuertitur. uisam certum est parilem quodammodo columnam ruere de caelo, quae inpacta idolo totam illam inexpugnabilem molem soluit in puluerem: parum scilicet, si inuisibiliter caeli uirtutibus uteretur, nisi ipsae uirtutes uisibiliter seruire Martino humanis oculis cernerentur. Idem autem Refrigerius mihi testis est, mulierem profluuio sanguinis laborantem, cum Martini uestem exemplo mulieris illius euangelicae contigisset, sub momento temporis fuisse sanatam. Serpens flumen secans in ripam, in qua constiteramus, adnabat: innomine, inquit, Domini iubeo te redire. mox se mala bestia ad uerbum sancti retorsit et in ulteriorem ripam nobis inspectantibus transmeauit. quod cum omnes non sine miraculo cerneremus, altius ingemescens ait: serpentes me audiunt, et homines non audiunt.