Latin
3.10 to 3.12
Severus, Sulpicius, Epistolae (Tres) 3.10-12
Unproofread scanNot analysed yet
tunc uero maeror et luctus omnium et uox una plangentium: cur nos, pater, deseris? aut cui nos desolatos relinquis? inuadent gregem tuum lupi rapaces: quis nos a morsibus eorum percusso pastore prohibebit? scimus quidem desiderare te Christum, sed salua tibi sunt tua praemia nec dilata minuentur: nostri potius miserere, quos deseris. tunc ille motus his fletibus, ut totus semper in Domino misericordiae uisceribus afluebat, lacrimasse perhibetur: conuersusque ad Dominum hac tantum flentibus uoce respondit: Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem: fiat uoluntas tna. nimirum inter spem maeroremque positus dubitauit paene quid mallet, quia nec hos deserere nec a Christo uolebat diutius separari. nihil tamen in uoto suo ponens ant uoluntati relinquens, totum se Domini arbitrio potestatique committens, sic orauit dicens: