# Epistolae (Tres) 3.10-12

Severus, Epistolae (Tres), 3.10 to 3.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/epistolae-tres/3.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-sulpicius/epistolae-tres/3.10

tunc uero maeror et luctus omnium et uox una plangentium: cur nos, pater, deseris? aut cui nos desolatos relinquis? inuadent gregem tuum lupi rapaces: quis nos a morsibus eorum percusso pastore prohibebit? scimus quidem desiderare te Christum, sed salua tibi sunt tua praemia nec dilata minuentur: nostri potius miserere, quos deseris. tunc ille motus his fletibus, ut totus semper in Domino misericordiae uisceribus afluebat, lacrimasse perhibetur: conuersusque ad Dominum hac tantum flentibus uoce respondit: Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem: fiat uoluntas tna.nimirum inter spem maeroremque positus dubitauit paene quid mallet, quia nec hos deserere nec a Christo uolebat diutius separari. nihil tamen in uoto suo ponens ant uoluntati relinquens, totum se Domini arbitrio potestatique committens, sic orauit dicens:

---

Severus, Sulpicius, Epistolae (Tres), ed. Karl Halm. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0270/stoa005/stoa0270.stoa005.opp-lat1.xml.
