# Epistolae (Tres) 3.15-20

Severus, Epistolae (Tres), 3.15 to 3.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/epistolae-tres/3.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-sulpicius/epistolae-tres/3.15

et cum a presbyteris, qui tunc ad eum conuenerant, rogaretur ut corpusculum lateris mutatione releuaret, sinite, inquit, sinite me, fratres, caelum potius respicere quam terram, ut suo iam itinere iturus ad Dominum spiritus dirigatur. haec locutus diabolum uidit prope adsistere. quid hic, inquit, adstas, cruenta bestia? nihil in me, funeste, reperies: Abrahae me sinus recipit. Cum hac ergo uoce spiritum reddidit: testatique nobis sunt qui ibidem fuerunt, uidisse se uultum eius tamquam uultum angeli: membra autem eius candida tamquam nix uidebantur, ita ut dicerent: quis istum umquam cilicio tectum, quis in cineribus crederet inuolutum? iam enim sic uidebatur, quasi in futurae resurrectionis gloria et natura demutatae carnis ostensus esset. in obsequium uero funeris credi non potest quanta hominum multitudo conuenerit: tota obuiam corpori ciuitas ruit, cuncti ex agris adque uicis multique de uicinis etiam urbibus adfuerunt. o quantus luctus omnium, quanta praecipue maerentium lamenta monachorum! qui eo die fere ad duo milia conuenisse dicuntur, specialis Martini gloria: eius exemplo in Domini seruitutem stirpes tantae fruticauerant. agebat nimirum ante se pastor greges suos, sanctae illius multitudinis pallidas turbas, agmina palliata, aut emeritorum laborum senes aut iuratos Christi in sacramenta tirones. tum uirginum chorus, fletu abstinens prae pudore, quam sancto dissimulabat gaudio quod dolebat! siquidem fides flere prohiberet: gemitum tamen extorquebat adfectus. etenim tam erat sancta de illius gloria exultatio quam pia de morte tristitia. ignosceres flentibus, congratularere gaudentibus, dum unusquisque et sibi praestat ut doleat, et illi ut gaudeat. haec igitur beati uiri corpus usque ad locum sepulchri hymnis canora caelestibus turba prosequitur.

---

Severus, Sulpicius, Epistolae (Tres), ed. Karl Halm. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0270/stoa005/stoa0270.stoa005.opp-lat1.xml.
