# Epistolae (Tres) 3.4-9

Severus, Epistolae (Tres), 3.4 to 3.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/epistolae-tres/3.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-sulpicius/epistolae-tres/3.4

namque accepi litteras tuas, quibus scribis in eadem epistula, qua de obitu sancti Martini fecerim mentionem, ipsum beati uiri transitum exponere debuisse. quasi uero ego illam epistulam aut legendam alii praeterquam ipsi, ad quem missa uidetur, ediderim, aut ego tanto sim operi destinatus, ut omnia, quae de Martino cognosci oportet, me potissimum scribente notescant. itaque si quae de obitu sancti episcopi audire desideras, ab illis potius, qui interfuere, cognosce: ego tibi statui nihil scribere, ne ubique me publices. tamen, si das fidem nulli te esse lecturam, paucis tuae satisfaciam uoluntati, itaque praestabo his, quae mihi sunt conperta, participem. Martinus igitur obitum suum longe ante praesciit dixitque fratribus dissolutionem sui corporis inminere. interea causa extitit, qua Condacensem dioecesim uisitaret. nam clericis inter se ecclesiae illius discordantibus pacem cupiens reformare, licet finem dierum suorum non ignorasset, proficisci tamen ob istius modi causam non recusauit, bonam hanc uirtutum suarum consummationem existimans, si pacem ecclesiae redditam reliquisset. /ita profectus cum suo illo, ut semper, frequentissimo discipulorum sanctissimoque comitatu mergos in flumine conspicatur piscium praedam sequi et rapacem ingluuiem adsiduis urguere capturis. forma, inquit, haec daemonum est: insidiantur incautis, capiunt nescientes, captos deuorant exsaturarique non queunt deuoratis. imperat deinde potenti uerbo, ut eum, cui innatabant, gurgitem relinquentes aridas peterent desertasque regiones, eo nimirum circa aues illas usus imperio, quo daemones fugare consueuerat. ita grege facto omnes in unum illae uolucres congregatae, relicto flumine, montes siluasque petierunt, non sine admiratione multorum, qui tantam in Martino uirtutem uiderent, ut etiam aui- bus imperaret./aliquandiu ergo in uico illo uel in ecclesia, ad quam ierat, commoratus, pace inter clericos restituta cum iam regredi ad monasterium cogitaret, uiribus corporis coepit repente destitui, conuocatisque fratribus indicat se iam resolui.

---

Severus, Sulpicius, Epistolae (Tres), ed. Karl Halm. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0270/stoa005/stoa0270.stoa005.opp-lat1.xml.
