Latin · Elegiac couplet
Incipit Epistola Sexti Amarcii Galli Piosistrati ad Candidum Theopystium Alchimum.
Sextus Amarcius, Sermones 1
Not analysed yet
Virtutum norma, Theopysti, fulte decora
Inque dei vernans candidus obsequio,
Ut, cum corporea superes albedine cygnos,
Gemmis interius candidior niteas,
Si magnum te parva iuvant, hoc excipe carmen
Contextum crasso pectoris igniculo
Oblitus, tenerę quod pubertatis alumnus
Confisus domino celitus ausus eram.
Et si noscere amas, quo pacto trusus ad hoc sim,
Cordis luminibus perspice, quod sequitur.
Perverti mores habitos maioribus hoc in
Tempore pertractans vix tenui lacrimas.
Hinc carptim priscos intendi scribere ritus
His, qui nunc degunt, ferre volens reduces.
Sed cum talis adhuc titubaret mente libido,
Publicus herentem scribere iussit amor.
Non ergo te rusticitas deterreat eius,
Versibus altisonis non opus omne viget.
Cumque superborum pigeat fastigia semper
Inspicere, huc oculos flecte aliquando tuos.
Israel qui venit oves revocare celebres,
Manzeribus nobis contulit ille manum.