Latin · Dactylic hexameter
Explicit Liber Primus. Incipit Secundus., Section 1
Sextus Amarcius, Sermones 1.1-2
Not analysed yet
I. De eo, quod incarnatio Christi
predicta sit in veteri testamento.
Incipe amare deum, Iudę strips dura! Quid a te
Prognatum refugis venerari? quippe prophetam,
Qui de gente tua surrexit, uti tibi legis
Promisit lator, quem clausum in virginis alvum
Venturum David typica ratione spopondit:
Ut pluvia in vellus descendet et ut super herbam
Ros cadet inque eius pax aurea tempore fiet.
Tunc gens queque teret reseratis ocia portis,
Vectibus amotis urbes et castra patebunt,
In toto dominabitur orbe potens et ab Indis
Extorres penitus regnabit ad usque Britannos.
Eius in aspectu gens procidet Ęthiopum atque
Parthorum, et nullus stabit contrarius illi;
Adducent et, quos spaciosus continet orbis,
Reges atque duces, illi sua colla verenter
Flectent, et gentes credent in eum simul omnes.
Hoc etiam psalmus notat hic, qui proximus astat
Post sextum decimum, divina ubi vox ita fatur
'Quem non cognovi, populus servire mihi atque
Auris in auditu parere libens properavit.
Sed qui filioli fuerant mihi, nunc alieni
Mentiti mihi sunt et sordibus inveterati
Omnino claudi cessere a tramite veri'.
Cum domino quondam Iacob patriarcha beatus
Luctari aggressus nervo crepitante recessit
Claudus, premonstrans sub imagine carnis, Hebrei.
Errorem vestris in cordibus esse futurum.
Nam cum scripta patrum sacra vobiscum et rata vatum
Pagina luctentur, non vultis credere Christum
Venisse, inque fide Iudeus claudicat amens.
Iam tandem fidei callem, Iudee, requirens
Christum crede tuę causa advenisse salutis.
Crede, miser, quod sit genitori filius. Aut cur
Appellas patrem, cui prolem subtrahis? Et cur
Ipse tuis libris contrarius esse videris?
Stans, ut vestra refert scriptura, sub ilice Mambre
Abram ad se pueros tres aspexit propiantes,
Quis ait 'O domine, mecum tibi gratia si qua,
Pauxillum huc limphe ferri sine'. Cum hoc ait ad tres,
Scilicet 'O domine', tres est fassus manifeste
Personas unum esse deum. 'Deus est mihi' dicis
'Astra creans terram, mare; non est filius illi'.
Nil credis, nec enim me plus istud capit, acsi
Dedalon alatum credas dextramque Promethei
Humanum fecisse genus vel vivificatos
Deucalioneos lapides et, quicquid in hortis
Plantatur Pelusiacis, divos fateare
Abrotanum, rutam, laphatum, cepe, allia, anetum,
Pana deum Archadię venerere eiusque Lupercal
Et fatis credas, balat que corniger Hammon
Aut in Dodona fallax bachatur Apollo.
'Quid si concedam, quod summo sit genitori
Filius? Idcirco non concedo tibi, quod sit
Ille incarnatus'. Causam dic! Cur? 'Quia, qui nos
Condidit et nullius eget, super omnia rex est.
Cur de celestis descendens culmine regni
Sese ergasterio carnis conmitteret et cur
In mortis legem properaret vita perennis?'