# Sermones 1.3.1-46

Sextus Amarcius, Sermones, Incipit Liber Primus Sexti Amarcii., Section 3, lines 1.3.1-1.3.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/1.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/1.3.1

III. De eo, quod libido maxime
dominaturin hominibus.
Sunt, inmundarum quos semper more ferarum,
Quod dictu scelus est, obvolvit feda libido.
Inde Severinus negat esse homines viciosos;
Sirenumque sonos et Circe fingit Homerus
Pocula collegas Ythaci fecisse canes et
Setigeros verres, canibus quod dignaque porcis
Fecerunt; et sic homines mutasse Medusa
Fingitur in lapides, quos stare in sorde coegit,
Sorte pudiciciam vicisti tempore nostro
Insigni pridem redimitam timpora lauro,
Feda lues; populum babtismate nobilitatum
Annon, degeneris victores quo patre creti,
Percensere decet? Iam desine, tolle catenas,
Tolle tuas, priscique furens reminiscere fati!
Bellantesne putas incerta sorte carere?
Nunc hi succumbunt, nunc ęqua sorte resurgunt;
Non semper vaga sors in eodem tramite currit.
Die age, die, que tanta tue fiducia palmę?
Cum quandoque satus de virgine respiciet nos
Ac nostri demens miserebitur, interimet te.
O mater felix, heresim nam perculit omnem:
Qus virgo peperit, post partum virgo remansit;
Virgo deum peperit, non patrem, sed patre natum,
Ut quidam cinici voluere, quod ipse Philippo
'Indubitas', inquit 'quod ego in patre et pater in me est?'
Sed tamen et soli varię sunt proprietates.
Ergo abscidantur, de quorum pullulat error
Robore: Fotinus, Nestorius, Elbidiusque
Appellas, Noetus, Sabellius atque Bonosus.
Argumentum etiam frustrata puerpera virgo est:
Femina si peperit, peperit semente virili,
Virgo deum genuit coniuncti ignara mariti.
Quid barbatorum vigilantum corde sagaci
Investigatus summa certante sophia
Sylogismus agat? Quidve arte probata refellens
Contortis arguta modis dialetica possit,
Cum, deus, innupte prodires ventre puellę?
Sed quid acumen ego Demostenis atque Themisti
Inculcando moror? Summi patris unice fili,
Qui mare, qui terras, qui celos, Christe, regis, te
Clausa verecundę producit virginis alvus;
Ergo de feda nos solve libidine et omnes
Catholicos igni da sudo fervere facque
Astu serpentes, fac simplicitate palumbes!

---

Sextus Amarcius, Sermones. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000621.zip.
