# Sermones 1.3.127-135

Sextus Amarcius, Sermones, Explicit Liber Primus. Incipit Secundus., Section 3, lines 1.3.127-1.3.135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/1.3.127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/1.3.127

Inquid enim 'Vidi per visum noctis, et ecce
Spectanti nubes hominis quasi filius est mi
Visus; is antiquum pervenit ad usque dierum,
Cuius in aspectu nequam gens obtulit illum;
Sed pater omnipotens, a quo processerat ipse,
Magnificavit eum regnoque et honoribus amplis
Sic, ut ei populi, quos orbis continet, atque
Cum tribubus linguę famulentur sitque potestas
Eius in eternum regnetque perenniter ipse.'

---

Sextus Amarcius, Sermones. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000621.zip.
