Latin · Dactylic hexameter
Incipit Liber Primus Sexti Amarcii., Section 4, lines 1.4.1-1.4.45
Sextus Amarcius, Sermones 1.4.1-45
Not analysed yet
IV. Invectio in superbos.
Nunc mihi de sacro perstringere pauca tumore
Quire, deus, presta, qui certo tramite lunam
Dirigis obscuram, quę prima nitore bicorni
Paulatim crescens pleno secat orbe tenebras
Maior eis, quę sunt in signum classibus astra
Plyades, Artofilax, Cinosura, Arcturus, Orion
Regnorumque statum solitus mutare cometes,
Ac Tytane minor, qui lumen ei dare fertur
Officio distans ab ea, distans quoque cursu.
Stellarum numerum scis atque vocabula solus
Inque tuis oculis ut heri sunt secula mille,
Nilque deo vetus est. Relegamne ab origine cana
Antiquum Satanę scelus, an replicare recusem?
Quid repetam infaustum, domino dum cedere nescit
Factori factus, dum se illi turgidus equat,
Ut subitum fulgur libratum cardine celi
Luciferum, culpę simul assensoribus actis.
Et sic fuscatum viciosi crimine nevi,
Ut focus obducit cacabum fuligine cupreum?
Quid repetam domini formatum pollice plasma
De limo et limum subito incaluisse tumore,
Dum domini iniunctum servare exhorruit Adam,
Pomum manducans vetitum culpamque superbus
In dominum torquens, sibi et omni posteritati
Ęternum inpendens ęterna morte laborem,
Ni rex excelsus, virides qui gramine terras
Lucentemque globum lateque sonantia stagna
Fecit, mortali dignatus carne operiri
In cruce pro nobis mortem libasset acerbam?
Vitam signat adhuc mediam tamen atra cicatrix.
Nunc Adę factum pauper locuplesque sequentes,
Quamquam dissimiles, buccas inflare solent et
Naribus excussis suspendere cuncta nisi aurum.
Nempe tumor demens et habendi insana cupido
Convenere fide dextrasque dedere vicissim.
Nam cum paupertas rebus plerumque secundis
Pollet postque sagum lugubre effulget in albis,
Cernere tedet humum priscamque reducere sortem
Inflaturque genas, ut onustę tubere turpi
Assurgunt scapulę, vel ut uncis unguibus olim
Haurit tabifluum pellis lacerata liquorem
Aspiratque novo sanies exotica folli,
Aut ut cęnosę brumali tempore lamę
Declivesque vię nimbo turgent tenebroso.