# Sermones 1.4.100-144

Sextus Amarcius, Sermones, Explicit Liber Primus. Incipit Secundus., Section 4, lines 1.4.100-1.4.144. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/1.4.100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/1.4.100

Est Hierosolimis piscina probatica quinque
Porticibus discreta, salus ibi certa fit egris.
Hic cernens hominem triginta octoque per annos
Languentem Christus solidatis precipit illum
Surgere membrorum compagibus atque grabatto
Sublato repedare domum monet, otius ille
Surgit et exultans vacuum cubitale reportat.
Hoc prope piscinam gestum est, Prudentius ipsam
Syloam esse putat. Variis ebullit in horis,
Tunc undam tantum solita exsudare salubrem,
Cum cęlestis eo demittitur angelus; illic
Passim captivę quovis languore caterve
Conveniunt et arenoso sub margine stipant
Et manaturum laticem de pumice sicco
Exspectant avidi, quia, qui descendit in undam
Primus et abluitur sua membra scatente procella,
Abscedit sospes gaudetque adiisse lacunam.
Huc cecum natum Iesus direxit, ut inde
Squalentes oculos sputisque lutoque lavaret;
It, lavat atque videt prius ignotam sibi lucem.
Esse deum constat, qui cecos lumine donat,
Extinguit febres, lepram fugat, expedit aures
Surdorum gratoque frui dat famine mutos,
Vivificat loculis inposta cadavera mestis,
Nec solum loculis, sed et in tellure reclusos
Evocat et verbo vacuat latebrosa sepulcra.
Bethania hoc novit, qua Lazarus in monumento
Bis duo pene dies exegerat abditus et iam
Rancidus in cinerem dissolvere ceperat artus.
Accedit deus omnipotens et nomen amati
Ingenti clamore ciet, redit ille. Quis ultra
Ambigat esse deum, per quem tot signa fiebant?
Quid dicis, Iudee, modo? Vis cedere vel nunc?
Non te permittit cor saxo durius. Atqui
Quo nil durius est: lapidem mollis cavat unda,
Malleus excudit duris de cotibus ignes,
Scintillatque silex duro calibe icta frequenter,
Cum neque te sermo valeat perfringere blandus,
Ut credas dominum Christum, nec torva minarum
Asperitas de te queat ullum extrudere fructum.
Nonne, miser, legis in spalmo? Forsan legis et non
Attendis dominum dulcem rectumque vocatum.
'Cui dulcem?' Qui divertit de limite pravo,
Qui Christum credit sacroque lavatur in amni
Et legem domini meditatur nocte dieque.

---

Sextus Amarcius, Sermones. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000621.zip.
