# Sermones 1.4.185-200

Sextus Amarcius, Sermones, Explicit Liber Primus. Incipit Secundus., Section 4, lines 1.4.185-1.4.200. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/1.4.185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/1.4.185

Nam contentus eis non est, quos iusta tonantis
Depulit ira polo, quia consensere magistro.
Demonas appellant; hi, toto quicquid in orbe
Patratur sceleris, suadent et tela furoris
Suppeditant: fraternum odium, cvilia bella,
Prestigium, fraudes, periuria, furta, rapinas.
Sensibus illudunt hominum numquamque fideles
Absistunt a calle boni seducere mentes.
Concessum tamen his non est penetralia cordis
Rimari, sed, dum deluso pectore sensus –
Gustus, odoratus, auditus, visio, tactus –
Blandicias sese iaculantur ad exteriores
Experti cordis tali oblectamine somnum,
Adveniunt ceptumque malum perducere temptant;
Horum sunt socii, quibus invidie scelerosa
Est bilis. Mordax bona dissipat omnia livor.

---

Sextus Amarcius, Sermones. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000621.zip.
