Latin · Dactylic hexameter
Incipit Liber Primus Sexti Amarcii., Section 6, lines 1.6.47-1.6.88
Sextus Amarcius, Sermones 1.6.47-88
Not analysed yet
Contra naturam qui fari iussit asellam
More hominum, intactam iussit generare puellam.
Quem generare? Deum, per quem pater omnia fecit.
Hic est verus homo, verus deus; accipe, num sit.
Esurit et dormit, tristis dolet: hec hominis sunt.
Nunc, quę sint, adverte, dei, Iudee, retexam.
In vinum convertit aquas, bibit architriclinus
Et vinum servasse bonum pincerna putatur.
Siccis ceruleas plantis peragrat deus undas.
Stans panda in puppi tumidas Aquilone procellas
Conterit et pelagus depulso mitigat Euro.
Piscando tota nequicquam nocte laborans
Petrus ut in verbo domini sua retia laxat,
Vix effert multo distentas pisce sagenas.
Dum pergit dominus Iayri revocare puellam
Suprema de sorte, retro bene femina credens
Accedit tangitque manu pendentia fila:
Nec mora tacta rubrum constrinxit fimbria fluxum.
Quis neget esse deum, qui demones eicit et cui
Spirituum humano glomerata in carcere tetra
Exclamat legio 'Quid vis nos perdere, Iesu'?
Quis pulsis olidę concedit are pecus hocque
Grunnitu rauco se mergere per freta currit.
Ipsa deum plane testantur facta duos sic
Augentem pisces, sic panes quinque sacrantem, ut
Milia quina hominum saturans auferre refertos
Bis senos micis cophinos iussisset, eas ne
Sorex vel limax tardus vel talpa vorarent,
Regulus eius opem pro nato postulat egro,
Ad quem 'Vade, tuus iam vivit filius' inquit;
Ille abit et sanum reperit, quem liquerat egrum.
Hec inter pascenda cibis celestibus assunt
Agmina, conspectum speciosi visere Christi,
De quo sic quondam cecinit rex atque propheta
'Gratia digna tuis diffusa est in labiis, qui
Pre pueris hominum forma pollente renides'.
Nonnullos Christi facies gratissima visu
Allexit, quosdam vite, doctrina perennis,
Et circumfusam videas stipare cohortem,
Sicut apes circa flores densantur in Ybla,
Suavia quando petunt thyma convolitantque gregatim
Ad cithisum, unde favos generent et dulcia mella;