# Sermones 1.6.89-118

Sextus Amarcius, Sermones, Incipit Liber Primus Sexti Amarcii., Section 6, lines 1.6.89-1.6.118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/1.6.89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/1.6.89

Utque ferę Hyrcanis coeunt in montibus, utque
In parvis stipant formicarum agmina cellis.
Quis non estimet hoc magnum visuque stupendum
Atque deo dignum, quod Christus milia multa
Panibus ex paucis saturavit, fragmine panum
Bissenos pridem qualos et denuo septem
Accumulans, qui invisibilis sine carne farina
Pavit inexhausta Sareptensem viduam atque
Inconsumpti olei non deficiente lagena,
Arida frugiferis caruit quo tempore tellus
Imbribus Helia sic exorante beato?
Nunc carne assumpta panes paucos benedicens
Innumeras hominum saciat turbas et ob hanc rem
Dumtaxat plures ad eum venere, sed illos
Ipse piis monitis miti de pectore sumptis
Instituit 'Solum ne querite corporis escam,
Quin immo dictis vestras petitote cibari
Divinis animas; tales epulas operari
Non cessate, quibus valeatis vivere semper!
Manna patres vestri, cum per deserta mearent,
Atque coturnices deplutas aere denso
Ederunt et non potuere evadere mortem.
Panis ego vivus sum, quique comederit ex me.
Esuriet numquam, numquam vitalis obibit.'
Pani confertur domini et dilectio fratris,
Et bene, namque epulum pane est elucius omne
Et tam dulce nichil tibi torretur coquiturve.
Si modo pane cares, vilescunt fercula cuncta;
Sic si sola tibi desit dilectio Christi,
Quicquid agis, nichil est, virtus prodest tibi nulla.

---

Sextus Amarcius, Sermones. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000621.zip.
