Latin · Dactylic hexameter
Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 2, lines 2.2.1-2.2.41
Sextus Amarcius, Sermones 2.2.1-41
Not analysed yet
II. De eo, quod valde resistendum
sit libidini.
Cede pudicicię, iam cede, profana libido,
Prepes abi, pete triste chaos, mergaris abysso,
Ambrosiam pollere ducem sine, ad horrida vade
Tartara et evanesce velut ventosa favilla.
Neu studeas populo gratam te adhibere fideli.
Feda lues; nec enim domino fide sociasti
Non modica Sodomas opera tua vota sequentes.
Hęc pensans omnis sit pectore castus et ore,
Turpia non referat, qui turpibus abstinet actis.
Ne puer aut simplex, qui talia nescit, ephebus
Verbis corruptus mollescat et avia temptet;
Scedula morsa cani docet illum rodere pelles.
Atque hinc doctrina caros deus imbuit ista
'Suadeo, precipio, lumbos precingite vestros,'
Ac si sic dicat: cum in vos obscena libido
Dimicat et sevis cremat ignibus ilia, docti
Parcite continuis escis et potibus; atqui
Crapula et ebrietas lascivi est fomes amoris,
Ex crebra ingluvie veniunt amor, ocia, risus.
Ocia mortificant animam, studium educat illam,
Atque bono studio damnosa vacatio tantum,
Quantum a boglosso Lethea papavera distant.
Qua labor est iugis, venarum flamma residit.
Cerdo suat, scribat scriba, agros rusticus aptet,
Clericus insudet libris nec, siquid in illis
Reppererit, quod non promte occurrat sibi, cesset.
Non semper talus, quod lusor postulat, edit;
Sepe optata absunt, cum non optantur, habentur.
Psalmi eciam prosunt, prece turpis deficit ardor
Ut stipule ardenti seu stuppa iniecta camino
Aut ut in ignitis plumbum grave liquitur ollis.
Quod sequitur post hoc, 'Ardentes ferte lucernas,'
Gregorius sapiens sic digerit esse lucernas
Flammigeras perhibens factorum exempla bonorum.
Os igitur regat et referat bona mente pudicus,
Nam bona agens et prava loquens sic acta tuentes
Detinet ut laborinthus, inextricabilis error.
Qui viridem et mundum se servat, eo redit, unde
Venerat ut ramus curvatus moxque remissus.