Latin · Dactylic hexameter
Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 2, lines 2.2.85-2.2.132
Sextus Amarcius, Sermones 2.2.85-132
Not analysed yet
Quos, que confusas testatur nomine linguas,
Rex urbis tenuit; cum se nimis esse dolerent,
Iconomum regis sociis facundior istis
Alloquitur Daniel 'Cum pane legumina nobis
Des, non plus petimus'. Cui princeps eunuchorum
'Magna rogas et quę nequeunt fieri, quia rex, si
Vos plus equevis tenuesve macrosve videbit,
Hoc caput infensus faciet mucrone recidi'.
Tunc ad Malasser, namque is spado prefuit ipsis,
'Pastu vulgari denis nos pasce diebus
Cumque tuis servis facito, tunc ut fore cernes'
Dixit; at ille pii Danielis verba benignus
Auribus acceptans votis assensit: et illi
Fulsere ante alios escis genialibus altos
Pingues. Nunc tu mi inquis 'Omitte supersticionem hanc!
Sit vulgo milium, cucumis, faba, caulis inunctus,
Buccellę lagani, sed triticeam cava pastam
Sartago dominis stridat nectarque suavę
Pendulus attritis destillet culleus herbis.'
Scis, quid ad hęc reddo? Centum sibi musta propinent,
Fercula mille vorent, animam cum corpore perdunt.
Quod factor coniunxit, homo non separet, esto,
Verum prostibulum vetat alteriusque maritam.
Nonne pudicicia domino fautrice placentes
Monachus et mulier Sarracenum pharetrato
Agmine correpti torvos vicere leones,
Quod fieri absentis rivalis noluit ille?
Namque ubi spelei subiere foramen opacum,
Lactantem catulos distentis lacte papillis
Lambentemque uda lingua invenere leenam.
Occulti duplici cum diriguere pavore,
Ne versans homines trux bestia faucibus amplis
Deglutiret eos interficerentve sequentes.
Verum qui vatem defendit ab ore leonum
Somnia solventem misitque cibum esurienti,
His quoque providit; veniens nam torva repente
Belua dirupit profugos sine more cientem,
Dein dominum pepulit mordax lea moxque recurrens
Ad nidum pullis villosis unguibus abtis
Rupe mit ceca desolavitque cavernam
Dans tuta spacium castis exire fenestra.
Precipue Christi nos edocet esse pudicos
Mater, virgo eadem, quam presignavit Aaron
Virga sacerdotis, quę torrida cortice sicco
Et vegetante carens uligine protulit ex se,
Res miranda. nuces. Christum sine semine virgo
Sic genuit, qui hominem atque deum cruce conciliavit,
Ut corium et nucleum coadunat concava testa.