# Sermones 2.3.1-53

Sextus Amarcius, Sermones, Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 3, lines 2.3.1-2.3.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.3.1

III. De eo, quod deus humiles diligat
et superbos contempnat.
Eminus alta videt dominantum summus usias,
Quod parvum atque humile est, prope respicit; ipse rogatus
Quondam a discipulis, cęli quis maior in aula
Esset, respondit 'Sese qui mente quadrimum
Exibet, ille etenim non laude levatur inani.'
Parvis acclinis si quando irascitur, uno
Ignoscit puncto; sie parvi sunt imitandi,
Non quod eis pepon est cuppa et quod glarea sal est
Quodque lutum pinsunt equitantque in fuste saligno.
Eximia est virtus popularem spernere laudem.
Hinc est, quod dominus mulcendo nos monet esse
Mites, corde humiles nostris spondens animabus
Tristibus amotis se gaudia leta daturum.
Quod si blanda dei nostris secludere verba
Auribus audemus, iam non mulcendo minatur
'Vergit et ima petit, qui se autumat esse supremum'.
Scissa dei populo vada submersere superbos,
Milicia Iosephi madefacta est Iamnia cęsa.
Eheu, cur, homo, te sustollis inaniter atque
Ut vesica tumens, cito quę displosa fatiscit?
Non te titillet reverentia vana, vocatus
Quisquis es ad tędas, ne, si te in parte locaris
Iniussus prima, meliore superveniente
Amoveare rubens ineasque novissima merens.
Vivite, mortales, contriti corde nec este
Ore columbę et mente lupi, ceu plurima pars est!
Quales sunt qui, cum pupilla demere tardant
Tignum de propria, festucam fratris abhorrent
Pendentemque retro clitellam appendere nolunt.
Omnibus est viciis fastus violentior, ergo
Qui fugat illum a se, pollebit stemate primo:
Quanto maiorem pugilem pugil alto in Olympo
Cursu vel disco seu cestu sive palestra
Vicerit, ut dignum est, tanto maiora sequentur
Premia. Qui vere contritus vivit, amicus
Est domini, at pravis tantum est onus atque superbis.
Quantum asino modius gravis, asper vitricus orbis.
Ut servanda caro sale non condita putrescit,
Sic et virtutes putere solent, nisi custos
Ista frequenter eas exasperet, aut vigor artus
Deficit humanos, cum solis Cancer anhelat
Igne et pestiferas ruber adfert Sirius idus
Horrisonaque replent algosas voce paludes
Ranarum strepitus et strident dulcę cicadę
Lucifugęque volant acclini vespere blate,
Ni siccam exhaustus situla grandive cucullo
Fons puteusve gulam corroboret: aut secus omnes
Virtutes pereunt arentes igne tumoris,
Ni vero de fonte fluens contricio crebra
Assit et humorem siccis ferat. Hac pietate
Iesus apud Gabaon elementis imperitavit,

---

Sextus Amarcius, Sermones. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000621.zip.
