Latin · Dactylic hexameter
Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 3, lines 2.3.54-2.3.95
Sextus Amarcius, Sermones 2.3.54-95
Not analysed yet
Hac Ruth freta Booz nubsit Moabitis et hec res
Cognatum belle Susis erexit Edisse.
Hanc inferniculę, plus omnibus esse molestam
Virtutum gemmis, quis darent corda bonorum.
Qui dubitat, sacro quod vidi in codice, pendat,
'Vita patrum' dicto. Quidam venerabilis abbas
Nomine Macharius, meritis dignissimus, omnes
Rite suos docuit cilium deponere torvum
Pectore se reputans humili minimo esse minorem,
Addit ut in bello dux vires militibus, cum
Iunctus signifero densas perfringere turmas
Ante alios fervet, clipeo thoraceque tutus
Cominus hos framea necat, amento eminus illos,
Nominat hos, illos hortatur, ut acria pugnent,
Eniochos imitans feriendo trucesque Suevos,
Hoc animata phalanx facto fit agillima pugnę
Aclidas atque sparos crispans sevosque dolones;
At si deiectum formidantemque pericla
Aspexere ducem comites et Martia virtus
Lenta manet, cessant dubii vertantur an obstant,
Sicque fit, ut capti mutilentur collaque bogę
Primatum stringant, nisi censum sive vades dent.
Non secus hac virtute suos precesserat omnes
Doctor Macharius, quo sic devocius eius
Exemplo fierent obnoxia pectora fratrum.
Angelus huic teter, quem rector Apollion Orci
Miserat, occurrens falcem gestavit acutam
Vibrato minitans fatum crudele lacerto
Ac ringendo loquens 'O si te conficere, abba,
Audeat excelso lapsorum sydere quisquam,
Contra quos bellum est credentibus, hic tibi pronum
Certo dividerem tactu caput. Unica res est,
Qua –loquar an sileam? –cives precedis Avernos.'
Cui sanctus comi subridens reddidit ore
'Ergo te adiuro per cui in presepe iacenti
Mistica dona deo reges tribuere Sabei,
Ut mihi rem lingua falsum vitante reveles.'
Ille refert 'Ter in ebdomada non uteris esca,
Ast ego ieiunus per secula cuncta manebo
Et mansi et maneo. Media expergiscere nocte,
Semper ego vigilo. Sic cum sim maior in his te,
Tu maior nobis humili sub mente videris;